Optatissime venis

Consilium nostrum

Novum Collegium Latinum scholas de lingua latina (tum vivo sermone -hoc tamen Bonis Auris-, tum per colloquia computatralia sive online) discipulis liberalium artium qui universitatem aut lyceum petant dicatas, necnon jam laureatis qui tamen velint suam augere doctrinam et aptitudines in legendo et scribendo, quin etiam in loquendo, aut cuilibet homini qui cunctos sermonis Latini thesauros omnino complectere velit, praebet. Hac una via omnia scripta quae latine composita sint perlegere atque penitus intelligere poterimus; neque tamquam servi pendebimus a conversionibus in vernaculos sermones neque ab alienis transcriptionibus.

Jam vero plus quam integrum per saeculum lingua Latina docetur quibusdam methodis philologicis quae quidem, experientia usuque testibus, maximas difficultates preabent cum textus quidam legi debeat: litteris enim classicis studens et per quinque annorum spatium difficillime ad legendum latine valebit, quin antea tediosissimis scrutationibus totam morphologiam et syntaxin quasi cujusdam aenigmatis reperiat, lexico nempe adhibito.

Nos vero linguae Latinae docendi rationem magis accedendam censemus ad illam qua sermones qui nunc sunt sicut Anglicum, Francogallicum aut Germanicum recte discimus. Haec vero ratio nichil novi habet: jam enim media quae dicitur aetate (et prius) cum per ludos, amoenas lectiones et gradatim difficiliora exercitia tum perpetuo atque assiduo colloquio omnino latine, Ciceronis sermonem pueri jam inde a primis aetatibus in scholis suis discebant ut post breve tempus possint illum attingere peritiae eloquentiaeque gradum quo quidem omnia quae ad artes liberales, ad academiam, ad rem publicam pertinerent, latine sine ullo impedimento tractare possent.